TIGRIS

TIGRIS
I.
TIGRIS
quadrupedum pulcherrima, ut pavo avium, Oppianus, Cyneget. l. 3. v. 340.
Τίγριδος αὖ μετέπειτα κλυτὸν δέμας ἀείδωμεν
Τῆς οὐ τερπνότερον φύσις ὤπαϚε τεχνήεςςα,
Ο᾿φθαλμοῖσιν ἰδεῖν, θηρῶν μετὰ πουλυν` ὅμιλον,
Τόςςον δ᾿ ἐν θήρεςςι μέγ᾿ ἔξοχος ἔπλετο τίγρις,
Ο῞ςςον ἐν ἠερίοισι ταὼς καλὸς οἰωνοῖσι.
Cui proin, imitatione huius, virentes maculas, tribuit Claudian. de Raptu, l. 3. v. 265.
---- ---- fremit illa marito
Mobilior Zephyro, totamque virentibus iram
Dispergit maculis. ---
Quomodo et pardum alibi viridem dicit idem Poeta. Inrer quos tamen id discriminis est, quod tigris longis raeniis sit varia, pardorum vero maculae rotundae sint, unde virgatae tigres passim apud Poetas, et tigrinae inde mensae a pantherinis diversae, ut vidimus. Eadem velocissima, unde ventis eam concipi finxêre Poetae. Idem Oppian. l. 1.
Ω᾿κυτέρη τελέθει δὲ θοῶν πανυπείροχα θηρῶν
Αὐτῷ γὰρ τε θέειν ἱκέλη Ζεφύρω̈ γενετῆρι.
Et mobiliorem Zephyrô marito Claudianus modo dixit. Indidem ipsi nomen. Armeniis enim, Medis ac Persis, tigris sagittam notat; quae vox etiam rapidissimo Hyrcaniae fluvio indita. Arabibus eadem fera modo albabir, modo alphuranik, quorum utrumque cursorem ac veredum, et hoc quidem posterius valde expeditum notat, dicitur. Porro robustissima, utpote leonibus fere duplô maior, et elephantorum quoque victrix, ut de Indicis tigribus Nearchus, apud Arrianum in Indicis, et de Prasiis ex eodem ac Megasthene Strabo tradit, l. 15. Adde et leonum, quod sub Tito Roma stupuit, Martial. l. Spect. Epigr. 18. Unde immanem dixit Maro, l. 9. Aen. v. 730. et ad vim ingentem eius alludens Statius, Thebaid. l. 2. v. 132.
Spirantem fert ore virum ---
canit. Quare falsum, cum cane coire, quô congressu Indici canes oriantur, ut Aristoteles, qui primus earum meminit, opinatus est, Histor. Animal. l. 8. c. 28. ad cams formam tigrim accedere falso persuasus, de Gener. l. 2. c. 7. Sed veniam meretur, cum id animal rum adhuc parum cognitum fuerit, et Nearchus ipse, qui Hyrcaniam et Indiae partem cum Alexandro peragraverat, et Indicae classi praefectus fuerat, ipsum animal vivum numquam viderit, sed pellem solum. E cuius relatione Arriano memorata, ubi addit, Eas vero, quas nos videmus, et tigres vocamus, thoes esse maculosos, et aliis thoibus maiores, iam tum pro tigri genuina suppositum fuisse animal, quod revera non esset tigris, (sed e thoum genere, thoibus tamen maius) facile liquet. Vide de robore inprimis tigridis mira, apud Vossium in Melam, p. 248. et 249. Capitur tamen et tanta, vel rapitur potius; Raptores enim proprie Veteribus tigrium venatores dicti. Et quidem primitus, qui unum ex tigridis catulis volebant servare, unversum fetum, qui numerosus plerumque, raptum ibant, ut, sequenti matri subinde unum iaciendo, sic eam morarentur, donec ad mare pervenissent: quod faciendo vix tamen, ob ferae pernicitatem, ex universo fortu unum poterant subtrahere, Postmodum, aliâ venandi excogitatâ arte, pro catulis vitreas sphaeras currenti obiciebant, in quibus tamquam in speculo se ipsam intuens, dum, quam videt imaginem, putat esse sobolem suam, sic retardaretur. Quâ de re sic Claudianus, ubi supra, v. 263.
Arduus Hyrcanâ quatitur sic matre Niphates,
Cuius Achaemenio Regi ludibria natos
Avexit tremebundus eques: fremit illa marito
Mobilior Zephyro, totamque virentibus iram
Dispersit maculis, iamiamque haustura profundô
Ore virum, vitreae tandatur imagine formae.
Vide quoque Ambrosium, Hexaemeri l. 6. c. 4. Nec vero catuli solum, sed et ipse sic matres, dum pro fetu satagunt, Venatoribus in praedam cedunt, audaciâ illorum industriâque cum tempore crescente. Dico matris. Mares enim, conspectis Venatoribus statim aufugiunt, ideoque non capiuntur, quae causa, cur omnes tigrides feminas esse, creditum sit non paucis. Varronis tamen tempore, tigridem vivam posse capi, Romanis adhuc fuit ignotum. Sed exinde Imperii huius finibus usque ad Parthos propagatis, ex Armenia, aut India aut Hyrcania, per Parthos Romam usque coepit adduci. Et Q. Tuberone et Fabio Max. Coss. IV. Non. Maii, Theatri Marcelli dedicatione, tigrim primus omnium Romae ostendit (Augustus) in cavea mansuefactam. Divus vero Claudius simul quatuor. Plin. l. 8. c. 17. extr. Fuisse tigrim illam Augusti, inter munera Indorum, Dio addit. Nota autem, quod mansuefactam: hucusque enim humano ingenio feritas cessit. Sic in caveis Romanarum delitiarum pars tigrides esse coepere, quas inaurari consuevisse, testatur Petronius,
---- --- premit ad vena classes
Tigris et aurata gradiens vectatur in aula.
Domitianus vero etiam curtui iunxit. Martialis, l. 1. Epigr. 105. v. 1.
Pictô quod iuga delicato collô
Pardus sustinet, improbaeque tigres
Indulgent patientiam flagello.
Iunxit et Heliogabalus, Liberum se vocans, apud Lampridium, c. 28. Bacchi enim currum tigres traxisse, res in Poetarum fabulis notissima etc. Quam in rem vide inprimis Sam. Bochartum, Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 8. Porro non oblectationi solum, sed et usui, est tigris. Indos enim in mensis suis apponere, ut leones, sic tigrium clunes; coeteris vero partibus animalis (utpote religiosi, cum simul ac natum est, priores pedes versus Orientem anollat) abstinere, ex Damide tradit Philostratus, de Vita Apollonii l. 2. c. 12. In Congitana autem regione, totâ tigride vesci, carne eâ, in quâ mystaces, exceptâ, eo quod venenatam hanc arbitrentur, testis est Io. Linschottus, Descript. Guineae. Nec carnes has bubulis sapere deterius refert Ioan. Ledesma Hispalensis, apud P. Martyrem, Oceaneae Decad. 3. l. 2. Pellis inprimismaximi aestimata; quae Heroinis olim familiaris, ut diximus supra voce Pellis. Insuper bellatorum capur et superiorem corporis partem olim horrificabat. Val. Flaccus, l. 6. v. 704.
Perque levem et multo maculatam murice tigrim
Concita cuspis abit: subitos ex ore cruores
Saucia tigris hiat vitamque effundit herilem.
Venatorum item. Papinius Theb. l. 9. v. 686.
Venator raptabat equus, quem discolor ambit
Tigris et auratis adverberat unguibus armos.
Nempe ungulae aureis laminis inducebantur, ne acie illorum quis vulnerari posset. Unde de tali tigride, i. e. tigrino operimento Heroum, idem, l. 6. v. 724.
—— extremos auro mausueverat ungues:
ad quem locum vide Casp. Barthium: plura vero de nobili hac fera, apud Plin. l. 8. c. 4. 16. 18. ubi de matrum in catulos affectu inprimis, Salmasium ad Solin. p. 211. ubi itidem inte alia de Tigridis praesertim Indicae, ereptis catulis, rabie, cernuatione et ruina, Barthium modo dictum Animadv. ad Statium passim, qui urbes quoque nonnumquam a tigribus obsideri adnotat ad Theb. l. 5. v. 204. Wottonum de Different animal. l. 5. c. 81. Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 3. c. 60. 63. 65. 72. et seqq. P. de Valle Itin. Part. IV. ubi de pugna tigridis cum homine victore, in Aula M. Mogolis, Alios; uti de stella Tigribus; ursis et leonibus praefecta, apud Pernanos, infra voce Ursa. Idem nomen, an a maculis, an a celeritate potius, equo Circensi, Martialis aevô percelebri, de quo vide illum, l. 7. Epigr. 7. Sed et quia vox primaevâ notione sagittam sonat, ad aliud armorum genus translata reperitur, apud Gregorium Turonensem, qui, de Nunnio quodam Tribuno loquens, tigrim vocat ensem eius, de Gloria Confess. c. 42. etc. De Tigride vero fluvio triplici apud Herodotum, Tigride item Paphlagonico, Persico et Pontico, ut et alia huc pertinentia, vide apud Salmas. d. l. p. 621. et seqq. aliquid etiam supra, voce Pasitigris.
II.
TIGRIS
sic a velocitate dictus, quasi sagitta, insignis Asiae fluvius, qui in Armenia maiore locô planô et conspicuô nascens per Arethusam lacum ita transfluit, ut neque aquae, neque pisces commisceantur. Occurrente dein Taurô in specum, sicut Lycus in Asia, et Erasinus in Argia, pemergitur, et ab altero eius montis latere erumpit, ac mox per Thospiten lacum transvectus, rursus in cuniculos mergitur, et post 20. mill. pass. luci redditur. Post haec Mesopotamiam, quae quod inter Tigrim et Euphratem intercepta sit, sic dicta est, ab Ortu seu dexter alluit, tandemque in 2. divisus cornua, in Euphratem, qui similiter in Armenia maiore oritur, ad locum ubi Seleucia a Seleuco Nicanore condita, influit, a quo in Persicum sinum defertur. Dionys.
--- Ποταμῶν ὤκιςος ἁπάντων
Τίγρις ἐυῤῥρίτης φέρεται. ---
Solin. c. 40. In Armeniaemaioris regione caput tollit, mire quam lucidô conspicuôque fonte, in loco haud edito, qui Elongosine nominatur, nec tamen ab exordio totus est. Primum pigre fluit, non cum suo nomine, at cum fines Medorum invectus est, Tigris dicitur: ita enim Medi nominant sagittam. Lucan. l 3. v. 256.
Quaque caput rapido tollit cum Tigride magnus
Euphrates, quos non diversis fontibus edit
Persis, et incertum, tellus si misceat amnes,
Quod potius sit nomen aquis Sed sparsus in agros
Fertilis Euphrates Phariae vice fungitur undae:
At tigrim subitô tellus absorbet hiatu
Occultosque tegit cursus, rursusque renatum
Fonte novô flumen pelagi non abnegat undis.
Iustin. l. 42. c. 3. A cuius (Armeniae) montibus Tigris fluvius modicis primo incrementis nascitur: interiectô deinde aliquantô spatiô, sub terras mergitur; atque ita post quinque et viginti milia passum grande iam flumen in regione Sophene emergit, ac sic in paludes Euphratis recipitur. Boetius, l. 5. de Cons. Phil.
Rupis Achaemeiae scopulis, ubi versa sequentem
Pectoribus figit spicula pugna fugax;
Tigris t Euphrates unô se fonte resolvunt,
Et mox abiunctis dissociantur aquis.
Si coeant, cursumque iterum revocaentur in unum,
Confluat alterni quod trahit unda vadi:
Conveniant puppes, et vulsi flumine trunci,
Mistaque fortuitos implicet unda modos;
Quos tamen ipsa vagos terrae declivia casus,
Gurgitis et lapsi defluus ordo regit.
A Seneca Violentus dicitur, a Nonno ὠκυρέεθρος, et in Antholog. l. 3. legimus:
Ι᾿ουλιανὸς μετὰ Τίγριν ἀγάῤῥοον ἐνθάδε κεῖται.
Vide Lud. de la Cerdam in illud Virgil. Ecl. 1. v. 63.
Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim.
Et Arrianum, l. 17. de exped. Alexand. Sylax quondam vocatum tradit Eustath. Sollax habet Plut. l. de Flum. Hidekel Ebraeis dicitur, unusque est ex 4. fluviis Paradisiacis, teste Ariâ Montanô. Tegil hodie nominari scribit Castaldus et Sir Pinetus. Diglath vocat eum Iosephus: Diglito quoque eum vocari, eâ parte nempe qua tardior fluit, Plinius auctor est, cui etiam Pasitigris dicitur, ut et Arriano. Lloyd. Baudrando oritur ex montibus Ararat sive Armeniae et inter Assyriam Mesopotamiamque fluens, et Chaldaeam intersecaus, Euphrate receptô, labitur in Sinum Persicum, Arabiam inter et Persidem, prope Teredonem. Eustathius alium Tigrim in Paphlagonia esse ait, ex Xenophonte, qui in Euxinum decurrit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Tigris — Karte der Flüsse Euphrat und Tigris DatenVorlage:Infobox Fluss/GKZ fehlt Lage …   Deutsch Wikipedia

  • TIGRIS — (Heb. חִדֶּקֶל; from Old Persian, Tigra; Sumerian Idigna; Akk. Idiglat; Aramaic Diglat; Ar. Dijla), a major river of S.W. Asia (c. 1,150 mi. (1,850 km.) long). The Tigris is mentioned twice in the Bible, once in Genesis 2:14, as one of the four… …   Encyclopedia of Judaism

  • Tigris [1] — Tigris, Säugethier, s. Tiger …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Tigris [2] — Tigris, 1) (in der Bibel Hhiddekel), einer der größten Ströme Vorderasiens, entsprang nach der gewöhnlichen Ansicht auf dem Gebirg Niphates in Armenien; eigentlich hatte er mehre Quellen; die beiden westlichern Hauptquellen lagen in Sophene, u.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Tigris [1] — Tigris, der Tiger …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Tigris [2] — Tigris (v. altpers. tigra, »Pfeil«, assyr. Chiddekel, armen. Deklath, arab. Didschle oder e Schatt), einer der Hauptströme von Vorderasien, nächst dem Euphrat, mit dem er das altberühmte Kulturland Mesopotamien umschließt, der größte Strom in der …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Tigris — Tigris, Strom in Vorderasien, entspringt westl. vom Wansee nahe dem Euphrat; fließt in südöstl. Richtung, scheidet Assyrien von Mesopotamien und vereinigt sich nach 1870 km mit dem Euphrat zum Schatt el Arab; von Diarbekr ab schiffbar. [Tafel:… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Tigris — Tigris. Wenn es wahr ist, wie die Dichter sagen, daß schon vor der Geburt die heilige Sympathie walte und zwei Herzen der T. oder Schat el Bagdad sich nordwestlich von der Stadt Diabekr so stürmisch seinen Eltern, den wilden Gebirgspässen,… …   Damen Conversations Lexikon

  • Tigris — d.h. Pfeil, Strom in Vorderasien, entspringt 2000 Schritte von den Euphratquellen im armenischen Gebirge, erreicht nach einem Laufe von 18 St. die Ebene von Diarbekr, durchbricht nach 40 St. das kurdische Gebirge in kaum mit Flößen fahrbaren… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Tigris — TIGRIS, is, od. idis, (⇒ Tab. IV.) des Pontus und der See oder Thalassa Sohn, Hygin. Præf. p. 6. ein bekannter Fluß in Asien …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Tigris [1] — TIGRIS, ĭdis, einer von Aktäons Hunden. Hygin. Fab. 181. & Ovid. Metam. III. v. 217 …   Gründliches mythologisches Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”